monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > csg48.203 > sluMscr.Dresd.App.1092.245 > Psalmi, 75 > Ieremias, 49 > 28 > bnfGrec107.255 > cb125.133r > sectio 21 > Psalmi, 77 > bculMs.403.80r > Psalmi, 72 > N > sluMscr.Dresd.App.1092.248 > 8 > sectio 8 > sluMscr.Dresd.A.145.b.64 > Isaias, 22 > bnfGrec107.781 > Psalmi, 89 > bavPal.lat.1663.248 > sectio 4 > 16 > sectio 18 > bculMs.403.76v > sectio 16 > sectio > sluMscr.Dresd.App.1092.239 > G > uwbM.p.th.f.68.192 > bnfGrec107.249 > cb125.134r > csg48.204 > sectio 31 > Canticum, 2 > 26
Isidorus, Differentiae, 2, XXV <<<     >>> XXVII

XXVI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

89 Inter intelligibilia et sensibilia taliter veteres discreverunt: intelligibilia esse quae mente animoque percipiuntur; sensibilia autem, quae visu tactuque corporeo sentiuntur.
90 Sunt autem sensus corporei quinque: visus, auditus, odoratus, gustus, tactus. Visui subiacet habitus, et color, seu magnitudo mensurae. Auditui voces et sonus, odoratui odorum fragrantia, vel quae aliter se habent, gustui sapor amarus seu dulcis, tactui calida vel frigida, aspera vel mollia, seu lenia.
91 Hi autem quinque sensus ex partibus elementorum sunt, sed non ex omnibus elementis quatuor, sed ex aere terraque gignuntur. Ex aere quidem visus, odoratus, auditus; ex terra tactus saporque nascitur.